Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 187

Precedente Successiva

quemcunque magnum, nobilem, charitate sapidum affectum,
omnisque mali contemptum; quin et omnis boni, quoniam comparatum
illi, nullum est. Magia vulgaris ad seminandum odium, vel
amorem inter homines cunctis est nota: ostendendo alteri quod alter
impediat directe, vel indirecte per se aut per accidens, disponendo
vel efficiendo, rem quampiam, aut modum praedictarum conservationum
et destructionum. Insuper existimat homo servari se rebus
quandoque noxiis, eo quod suo sunt humori et spiritui similes. Sicut
placet atrabilioso obscuritas, affecto Tarantula eius color, febricitanti
aqua; ignoranti ineptiae; Libidinoso Venus praepostera. Idcirco
his cunctis tanquam aegris inducitur passio quam cupit Magus eorum
plaudendo moribus; aut oblivione procurata. Et propinando malum
tanquam bonum et bonum tanquam malum. Si aut sanescere illos
cupis, oportet temperiem spiritus immutare; hoc est tenuitatem, lucem,
mobilitatem, calorem, ut dictum est. Maxime Magus Legislator
esse debet, ut iubeat res, quae prosint placeantque omnibus, et paucis
repugnantibus ut solet, persuadeat esse utiles necessariasque caelitus
et humanitus: Oratores ac Poetae secunde Magia indigent, qui affectus
immutant, sed ad propriam laudem vel utilitatem torquent
non sine impietate. Cum enim sint Legis instrumentum contra legem
populos docent. Praestantissimus est, qui utile commodum
miscet. Sique addas physicam et Astrologiam, quae certis rebus et
temporibus movent et mutant, perfectus es.
Caput XIV.
Canones, quibus animalia, plantae et mineralia ad magicum
usum applicantur.

~ Nunc ergo generatim proponere liceat, animalia, plantas ac
mineralia propterea quod proprias passiones nobis communicant
non vincibiles nisi vi mentis et usus, ingredi omnia
magiae usum. Itaque animalia somnolenta sicut glires et
taxi vim habere inducendi somnum, si applicentur, magis autem si
comedantur; praesertim cerebrum, ac cor ipsorum, quibus immanet
vis spiritalis, eo quod spiritus sedes sunt; quapropter eam nobis affectionem
conciliant, quam habent, cum iam compertum sit in eis retineri
etsi non vehementem, sicut in humore rabidi canis et Tarantulae,
saltem taliter, quod continuata manducatione ad sui ingenium

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche